Hľadaný výraz: 2Mach 12,21-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias. 22 Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. 23 Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum. 24 Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi. 25 Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum salutem.

1

mail   print   facebook   twitter